Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 14: Versus 23

Omne autem.Non tamen omne quod fit cum fide bonum est, quia ignorantia quae est ex culpa, nocet. Omnis vita infidelium peccatum est, quia omnis infideliter vivens vel agens, vehementer peccat, et nihil bonum sine summo bono, ubi deest agnitio veritatis aeternae. Falsa virtus est etiam in optimis moribus. Opera quae videntur probabilia, praeter fidem sic sunt, ut magnae vires et cursus celerrimus extra viam.Non est ex fide.Fides nostra vult ut homo agat hoc quod bene intelligit esse agendum, et peccatum est quod aliter fit, quam probatum est.
(* Traductions européennes)